de Medio Orientali

Julius 15, 2006 at 11:58 am | Posted in Uncategorized | Leave a comment

Eheu! Israel Lebanon valde adsultavit. Europa dicit, “Israel potest defendere se, sed eo tempore nimis vi respondit. intellego, sed ultio nimis vim saepe fert.

Saepe Americanis facile est intellegere conflictiones Medii Orientalis. Multi rogant, “Cur pugnant iterum et iterum? Cur possunt consociare terras sanctas?” Malumus generatim moriri non et emigrare quam defendere domum et fortasse moriri. Memoriam et historiam regionis incolis aversari difficile est.

spero pacem instituturam esse mox.

Advertisements

Ultimum Scriptum de Certamine Mundi Pediludii

Julius 13, 2006 at 1:23 am | Posted in Uncategorized | Leave a comment

congratulator Italiam ob egregium laborem ludo ultimo. bene factum.

de tumultu:Ā  nescio quid Materazzi Zidani dixit, sed credo Materazzi dicenti non esse ‘terroristum’. ludens athleticas, multi dicti sunt, sed non numquam aliquis indignatus est. intellego quid Zidane fecit, sed ego non probo. Zidane duce, Gallia erat mirifica. sine eo, vincatur. paenitet me Gallis. certe Zidanem paenitet Gallis quoque. Materazzine paenitet?
congratulator Germaniam quoque ob hospem bonam. Certamine Mundi Pediludii quattuor annos abessente, tristis ero. Sed interim opus est scribere de alteris themis. de quo scribam? mihi narra, quaeso. Vale!

Io! Mea Examina Completa sunt.

Julius 11, 2006 at 4:42 pm | Posted in Uncategorized | Leave a comment

Io! mea examina completa sunt. heri erat longissimus. hodie Latina dicenda cum Milena Minkova et Terentius Tunberg – multo melior erat. šŸ™‚ mox carmina Quinti Horatii Flacci legere ineo, die Iovis. šŸ˜

de Certamine Mundi… plura indicia exspecto antequam de ultimo ludo scribam. spondeo scribere de Certamine Mundi iterum… volo discere quid vere acciderit inter Zidanem et Materazzum. Revenite ocius quaeso…

Praedictio Ultima

Julius 7, 2006 at 12:28 pm | Posted in Uncategorized | Leave a comment

Primo, Germania Lusitaniam vincet, 1-0. iuste, Ballack punctabit. ob iniuriam, Nesta non ludet die Solis. hoc est malum Italiae, sed sine quo superfuerunt. Posteritne Italia retinere Zidanem? Non exacte. Gallia est bona tam ut tandem Italia punctum permittat. Gallia ducet, 1-0, prima parte perfecta ob celeritatem et artem Henrici. Sed Galli, tamen calidi, fient defessi, et prope terminum ludi Italia punctabit. extra-tempore adiecto, dePierus libere curret ut Italia vincat, 2-1.

Celebrabunt in Roma!!! Fruere et vale!

P.S. Dic mihi quid putas de ludo. aut de quo scribam post certamen mundi.

Omnis Gallia…

Julius 6, 2006 at 1:52 am | Posted in Uncategorized | Leave a comment

gaudeat! Lusitania aperta est dividere in tres partes, sed non poterat. Thuram omnes aggredientes Lusitaniae retinuit tam bene. Zidane pilam in angulum exacte pupugit. gaudeo quod Gallia et Italia erit magnus ludus, sed doleo quod non Figo iam potest vincere. Figo et ego natalem diem idem habemus, ergo semper Figoni foveo.

praedicam ultimum ludum die Veneris. defessi digiti iterum… Vale!

Italia!

Julius 5, 2006 at 2:58 am | Posted in Uncategorized | Leave a comment

Incredible. meus amicus Patricius praedixit (ante illum ludum), “siĀ erit 0-0 prope terminum ludi, Italia notabit et vincet.” nota bene: ille praedixit vulgus iuturum esse Germaniam vincere. didici dua hodie: 1) Patricius praedicit multo melius quam ego atque 2) Italia, omnium factionum, defendit optime. Grossi magnum punctum fecit, ob quem rem,Ā laudandus est. et picturae Circi Maximi in televisio per ludum erant acerrimae. šŸ™‚ celebratio prope Colosseum Romae: http://fifaworldcup.yahoo.com/06/en/w/photos/index.html?i=0&d=1

bona fortuna, Gallia et Lusitania.

Mirificae Quattuor!

Julius 3, 2006 at 3:07 am | Posted in Uncategorized | Leave a comment

vere novissmos ludos fructus sum. Misera Angliterra. sed Sven usus est Crouch et Rooney simul. de Beckham – scribam mox. et poenae videntur esse via ridiculosa quibus decernere victores. Gallia iterum Brasiliam vicit. Zidane videtur esse melior omni novo ludo. Nunc volo videre Germaniam et Galliam ultimo ludo. victor omnes capit.

Germania et Italia: Nesta non ludet? Misera Italia. Germania Argentinam vicit, et nunc alias. bona fortuna, Italia!

Gallia et Lusitania: Ricardo est optimus poenis, sed Deco violentia contra Zidanem expelletur et Gallia (11 v. 10) vincet.

possum non exspectare! Annotate quaeso! Vale!

Amasne Certamen Mundi?

June 30, 2006 at 2:50 pm | Posted in Uncategorized | Leave a comment

magnae disceptationes inter me et meos:

quam formam Angliterra utetur? malo videre Crouch et Rooney primo. Angliterra ducente, removendus sit, et alius medivir adiectus. Fortasse ‘robotum’ videbimus?

potestne Ucrania vincere Italiam? psychologia Ucraniam fovebit si nota fuerit 0-0 diu. Ucrania poenis vincat, sed non sine poenis.

non possum exspectare primum ludum, Germania et Argentina. Riquelme defessus esse visus est contra Mexicum. si Riquelme bene transmittat, Argentina vincere possit. Tamen Klose et Podolski sunt tam periculosi ut sit non facile Argentinae defendere. est Ballack vere sanus salubrisque?

Nunc ludus inceptus est… Vale!

Modo Octo Remanent…

June 29, 2006 at 2:56 am | Posted in Uncategorized | Leave a comment

diu non blogavi… mea culpa. multis tormentis affecturis, horas studebam. iam… magnum scriptum.

Certamen Mundi:

meae praedictiones erant pessimae. modo 4-4. meliores venituri…

Germania et Argentina: faveo Argentinae, sed certamen est in Germania. ambae factiones bene luserunt. hic erit optimus ludus… Germania post adiectum tempus poenis vincet.

Angliterra et Lusitania: Post ludum contra Mexicum,Ā Deco aberit.Ā Lusitania melius lusit et contra meliores factiones, sed faveoĀ Angliterrae. Cur? nescio nisi Lusitania semper inimicos ferit sed non rubra charta puniuntur.

Italia et Ucrania: ludus facile Italiae capiendus est, recte? ambae factiones videntur beati de novissimis ludis. Quomodo Italia non victa est sine undecim viris? Fortuna fovebit alii aut alii. ego? sum non Fortuna, sed foveo Italiae.

Brasilia et Gallia: Zidane vivit! Sed aditus Brasiliae est tam fortis ut Gallia non contrapugnare possit ut contra Hispaniam. foveo Galliae, sed Brasiliam victuram esse credo.

denique:

scisne quomodo Catullus scripserit ‘odi et amo…’? dixit recte de schola aestate… septem horae sunt nimius. nunc mihi dormiendum est.

memento… maius habet intervocalem duplicem ‘iod’…, ergo prima syllaba est longa.

Vale, fidi lectores!

Celeriter…

June 26, 2006 at 12:27 pm | Posted in Uncategorized | 1 commentarium

duo e quattuor est non mala… er… duo e tribus aut… quid dicebam? 

Germania Sueciam vicit. sum victor quoque. (1-0)
Argentina Mexicum vicit. sum victus. sed illum ultimum punctum vidisti? mirissimum. (1-1) Meum Mexicum peractum est. šŸ˜¦ 

Angliterra Aequatoriam vicit. Beckham mirissimus. Cur Crouch non lusit? age, lanista Angliterrae! Quis es tu, Brutus Arena? (2-1).

Lusitania Bataviam vicit. optimus ludus et pessimus ut praedixi. eheu! quamdiu Figo Cristiano Ronaldo ludere poterit? Lusitania vitam Bataviae multo cruore fudit. non Figonem et Lusitaniam iam amo. Misera Batavia! (2-2)
plus veniturum…

« Previous PageNext Page »

Create a free website or blog at WordPress.com.
Entries and comments feeds.