in Cinemateo: editio secunda

August 13, 2006 at 10:52 pm | Posted in in Cinemateo | 1 commentarium

de Vitio Miamiae

spectare hanc cinematographicam nolui. et recte cogitavi.
non ante erat Colin Farrell bonus, et non iam est cum ‘Sonny Crockett’. eius semibarba erat iniqua per totam picturam – visus est stultus, non speciosus! non permissus est misero Jamie Vulpi n ut eius ingenium monstraret – nec ridiculus erat nec malus. erat actio, sed numquam vere actionem amavi. Serica mima, Gong Li, scelesta et amans Crocketti, absterruit. pulchra, autem, ea non est. in toto, Vitium Miamiae est nec bona pictura nec aeque bonus atque primitivius series.

Advertisements

In Cinemateo

August 6, 2006 at 7:42 pm | Posted in in Cinemateo | 1 commentarium

Io! Consilium novum! die Saturni aut die Solis (termino septimanae), de picturis moventibus aut cinematographicis scribam.

Amanuenses II: pictura sordida! sed in colore, et iocularis! ridebam usque. prima pictura non vidi, sed non animatatam seriem amavi.Iterum, Dante et Randal unum diem per totam picturma laborant. et loquuntur Latine: Elias, iuvenis qui est similis Plinio Iuniori, de ‘Optimo Primo’ et Commutantes’ et ‘Domino Anulorum’. Ridiculum est ubi: Randal demonstravit quomodo tres picturae ‘Dominus Anulorum’ essent unum longum stultumque iter. Primum, trans cameram ambulavit et dixit, ‘illa erat prima pictura.’ Tum, trans cameram ambulavit, sed in medio destitit et circumspectavit et dixit, ‘illa erat secunda pictura.’ Tandem, trans cameram ambulavit anulum e digito eripuit et proiecit. ‘illa erat tertia pictura.’ recte dicis de ‘Domino Anulorum’. ha ha! Sed cave: Amanuenses II est sordida pictura. multos offendit et offendet – una femina, in media cinematographica, discessit.

annota, de pictura aut de novo consilio, si vis. Vale!

Create a free website or blog at WordPress.com.
Entries and comments feeds.