Systema Solare

August 24, 2006 at 8:53 pm | Posted in Acta Diurna | Commentaria

Quid novi?

Pluto est deus, et canis, sed non iam planeta. est nimis parvus. Sed erat Pluto umquam vere planeta? status Plutonis, cum inventa esset, disputatus est. ita quid est Pluto nunc? pumilio planeta est. haec est brevissima editio, sed occupatus sum per primos dies scholae.

http://news.bbc.co.uk/2/hi/science/nature/5282440.stm 

in Cinemateo: editio secunda

August 13, 2006 at 10:52 pm | Posted in in Cinemateo | 1 commentarium

de Vitio Miamiae

spectare hanc cinematographicam nolui. et recte cogitavi.
non ante erat Colin Farrell bonus, et non iam est cum ‘Sonny Crockett’. eius semibarba erat iniqua per totam picturam – visus est stultus, non speciosus! non permissus est misero Jamie Vulpi n ut eius ingenium monstraret – nec ridiculus erat nec malus. erat actio, sed numquam vere actionem amavi. Serica mima, Gong Li, scelesta et amans Crocketti, absterruit. pulchra, autem, ea non est. in toto, Vitium Miamiae est nec bona pictura nec aeque bonus atque primitivius series.

Ranae in Canada

August 11, 2006 at 2:27 pm | Posted in Acta Diurna | Leave a comment

Hodie, aliquid inusitatum ex Canada. factio in Societate Canistriludi Americana, cuius domus Urbi Quebequis erit, fortasse appelletur ‘Ranae’. ranae bene salire possunt, ergo ‘ranae’ est bonum nomen factio Canistriludi. tumultus est quod appellare Gallo-Canadianum ‘Ranam’ est contumelia gentilis. Quid ‘Anna et Rana’ dicant?sequere: Ranas Favemus?

India et Cola

August 10, 2006 at 9:08 pm | Posted in Acta Diurna | 1 commentarium

scio multos factos esse post hoc heri nocte scripseri, tamen monstrabo:

Nuper, furor commotus est in India quod Pepsi et Coca-Cola
ibi vendisse colas cum pesticidis videntur. Res Publica
Indiae non fecit leges de puritate, tamen provincia Kerala
dixit illicitum producere aut vendire duas colas. Aliae
provinciae fuerunt tam severae. duces Pepsi et Coca-Colae
colas suas esse intutae negaverunt. colae sunt non
salubres cum aut sine pesticidis, ergo fortasse Indici non
iam eas bibent. Quaeso, Pepsi et Coca-Cola, plures
pesticidas in colas deposuerunt ut nemo umquam biberent.

sequere:
http://news.bbc.co.uk/2/hi/south_asia/4776623.stm?ls

In Cinemateo

August 6, 2006 at 7:42 pm | Posted in in Cinemateo | 1 commentarium

Io! Consilium novum! die Saturni aut die Solis (termino septimanae), de picturis moventibus aut cinematographicis scribam.

Amanuenses II: pictura sordida! sed in colore, et iocularis! ridebam usque. prima pictura non vidi, sed non animatatam seriem amavi.Iterum, Dante et Randal unum diem per totam picturma laborant. et loquuntur Latine: Elias, iuvenis qui est similis Plinio Iuniori, de ‘Optimo Primo’ et Commutantes’ et ‘Domino Anulorum’. Ridiculum est ubi: Randal demonstravit quomodo tres picturae ‘Dominus Anulorum’ essent unum longum stultumque iter. Primum, trans cameram ambulavit et dixit, ‘illa erat prima pictura.’ Tum, trans cameram ambulavit, sed in medio destitit et circumspectavit et dixit, ‘illa erat secunda pictura.’ Tandem, trans cameram ambulavit anulum e digito eripuit et proiecit. ‘illa erat tertia pictura.’ recte dicis de ‘Domino Anulorum’. ha ha! Sed cave: Amanuenses II est sordida pictura. multos offendit et offendet – una femina, in media cinematographica, discessit.

annota, de pictura aut de novo consilio, si vis. Vale!

Tandem Domi!

August 4, 2006 at 4:23 pm | Posted in Uncategorized | Leave a comment

Adveni. et nunc tempestas est non tam aestuosa. 80° videtur aestuare. Felices sunt laetissimae dum non parvae. 🙂 Multa agenda sunt – fortasse scribam postero die. Vale!

Blog at WordPress.com.
Entries and comments feeds.