Valete, Athenae!
July 31, 2006 at 3:47 pm | In Uncategorized | Leave a Commenthodie Athenis discedo, non rediturus dum proxima aestas advenit. tristis sum, sed etiam laetus quod iam requiescere possum. omnibus firmis amicis, non sine spe scribemus et conveniemus duodecim post mensibus. sed sum negotiosus, itaque valete!
Haec Aestas Americana
July 27, 2006 at 11:10 pm | In Uncategorized | Leave a Commentomni aestate, meus frater et ego per stadia follis bassus iter facimus. ante, semper ad septem ludos et stadia fecimus. hoc anno ob scholam, ad modo quattuor stadia iter fecimus.
die Jovis: Campo Termini Occidentis, Viridiburgi, Carolinae Meridionalis. ‘Impigritas’ et ‘Culices Arenae’ Savannae (Foedus Meridionalis Atlantici). Stadium est novum hoc anno, et gramen campi est horribile. Multi aderant, sed non multi volunt spectare ludum. maior factio Impigritatis est Tibialia Rubentia Bostoniae, ergo stadium habet altum murum in sinistro campo sicut ‘Monstrum Viride’ et carmen ‘Dulcis Carolina’ cantum est. omnino, non male, sed non bene factum quoque.
sequere: Impigritas Viridiburgi
die Veneris: Stadium Lacus Olmstedi, Augustae, Georgiae. ‘Prasini Togati’ et ‘Canes Fluminis’ Carolopolis, Carolinae Meriodionalis (Foedua Meridionalis Atlantici quoque). Stadium decem annos habet, sed dulcissimum. populi erant benigni, praecipue designatores. plerique erant in stadio ad spectandum ludum. sedes erant latae et commodissimae. cibus erat pretiosus, sed sapidissimus. hoc stadium erat optimum e gregium.
sequere: Prasini Togati Augustae
die Lunae: Stadium Civitatis Mutualis, Romae, Georgiae. ‘Fortes’ et ‘Grilli’ Viridiburgi, Carolinae Septentrionis. stadium est rure, est obvius ut Romana factio agitare negotium instructa sit sicut Altantana. et collegia commercii odi. pauci spectare ludum volebant, et pauci aderant. designatores erant iniqui et pretia (ciborum, sedium carrorum, et aliorum) erant nimis cara. omnia facienda sunt illis qui tesseras omnem aestatem habent. ‘minor foedus’ erat non – hoc est exemplum ‘novi minoris foedi’ sine priscis stadiis ubi omnia sunt luxuriosa. pessimum quattuor stadiorum hoc anno erat.
sequere: Fortes Romae
die Martis: Campo Turneri, Atlantae. Fortes et Makairae Floridae. Numeri sedium erant non alienigeni. numerare sedes ex ambobus teriminis ordinis ego non solebam. fortasse, ob eam rem, tam multos designatores habent. Praeter hoc, bonum et dulcissimum. pretium, cum charta agnoscendi studentis collegi, erat aequum uni quod pependimus Romae. ludus erat gratus quoque. bonum factum, Atlanta, bonum factum.
sequere: Fortes Atlantae
Vale!
Dolor et Furor
July 21, 2006 at 7:48 pm | In Uncategorized | Leave a Commentmulta agenda hodie:
primo, tristis mihi est dicere studentem et athletam Universitatis Georgiae, Kevin Brophy, interfectum esse carro fracto heri. cum quo lusi canistriludium in gymnasio eodem modo paucis ante diebus. meae preces et eius familiae et amicis. sequere: http://www.georgiadogs.com/ViewArticle.dbml?DB_OEM_ID=8800&ATCLID=509172
secundo, quid accidit in Canada? Shea Hillenbrand et uxor eius filiam adoptaverunt in Arizona ubi habitant. Shea aberat Picae Caeruleae Torontis paucos dies, sed cum revenit, non permissus est ludere quod gubernator, John Gibbons, aestimavit Sheam indignum cordis et inimicum sodalibus. ita vero, nemo superiorum Picarum Caerulearum Sheam ob filiam congratulavit. tum gubernator poposcit a Shea ut certarent. Cur Torontonis Picae Caeruleae paene semper videntur habere deliri gubernatores? Memento Tim Johnson et eius fabulas belli fictas.
sequere: http://en.wikipedia.org/wiki/Tim_Johnson_(baseball)
de Shea, sequere: http://sportsillustrated.cnn.com/2006/baseball/mlb/07/20/bc.bba.bluejays.hillenb.ap/index.html
spero nova futura esse laetiora. valeas!
Religio Athenis
July 18, 2006 at 5:26 pm | In Uncategorized | 1 Commentaliquid laetius quam Medio Orientale quo scribam exspectavi, et hic:
per BBC: Musulmani mox templum (mosque) Athenis Graecis, habebunt iterum. quamquam prope omnes Graeci sunt Orthodoxae Graecae Fideis, Athenae sunt domus millies ducenis Musulmanis, sine templo (mosque) usque Imperium Ottomanicum. Omnia cetera capita Unionis Europaeae templum Musulamorum (mosque) habent. talibus conflictionibus inter religiones per mundum, bona fortuna Atheniensibus, et Christianis et Musulamis.
sequere: http://news.bbc.co.uk/2/hi/europe/5190256.stm
de Medio Orientali
July 15, 2006 at 11:58 am | In Uncategorized | Leave a CommentEheu! Israel Lebanon valde adsultavit. Europa dicit, “Israel potest defendere se, sed eo tempore nimis vi respondit. intellego, sed ultio nimis vim saepe fert.
Saepe Americanis facile est intellegere conflictiones Medii Orientalis. Multi rogant, “Cur pugnant iterum et iterum? Cur possunt consociare terras sanctas?” Malumus generatim moriri non et emigrare quam defendere domum et fortasse moriri. Memoriam et historiam regionis incolis aversari difficile est.
spero pacem instituturam esse mox.
Ultimum Scriptum de Certamine Mundi Pediludii
July 13, 2006 at 1:23 am | In Uncategorized | Leave a Commentcongratulator Italiam ob egregium laborem ludo ultimo. bene factum.
de tumultu: nescio quid Materazzi Zidani dixit, sed credo Materazzi dicenti non esse ‘terroristum’. ludens athleticas, multi dicti sunt, sed non numquam aliquis indignatus est. intellego quid Zidane fecit, sed ego non probo. Zidane duce, Gallia erat mirifica. sine eo, vincatur. paenitet me Gallis. certe Zidanem paenitet Gallis quoque. Materazzine paenitet?
congratulator Germaniam quoque ob hospem bonam. Certamine Mundi Pediludii quattuor annos abessente, tristis ero. Sed interim opus est scribere de alteris themis. de quo scribam? mihi narra, quaeso. Vale!
Io! Mea Examina Completa sunt.
July 11, 2006 at 4:42 pm | In Uncategorized | Leave a CommentIo! mea examina completa sunt. heri erat longissimus. hodie Latina dicenda cum Milena Minkova et Terentius Tunberg – multo melior erat.
mox carmina Quinti Horatii Flacci legere ineo, die Iovis.
de Certamine Mundi… plura indicia exspecto antequam de ultimo ludo scribam. spondeo scribere de Certamine Mundi iterum… volo discere quid vere acciderit inter Zidanem et Materazzum. Revenite ocius quaeso…
Praedictio Ultima
July 7, 2006 at 12:28 pm | In Uncategorized | Leave a CommentPrimo, Germania Lusitaniam vincet, 1-0. iuste, Ballack punctabit. ob iniuriam, Nesta non ludet die Solis. hoc est malum Italiae, sed sine quo superfuerunt. Posteritne Italia retinere Zidanem? Non exacte. Gallia est bona tam ut tandem Italia punctum permittat. Gallia ducet, 1-0, prima parte perfecta ob celeritatem et artem Henrici. Sed Galli, tamen calidi, fient defessi, et prope terminum ludi Italia punctabit. extra-tempore adiecto, dePierus libere curret ut Italia vincat, 2-1.
Celebrabunt in Roma!!! Fruere et vale!
P.S. Dic mihi quid putas de ludo. aut de quo scribam post certamen mundi.
Omnis Gallia…
July 6, 2006 at 1:52 am | In Uncategorized | Leave a Commentgaudeat! Lusitania aperta est dividere in tres partes, sed non poterat. Thuram omnes aggredientes Lusitaniae retinuit tam bene. Zidane pilam in angulum exacte pupugit. gaudeo quod Gallia et Italia erit magnus ludus, sed doleo quod non Figo iam potest vincere. Figo et ego natalem diem idem habemus, ergo semper Figoni foveo.
praedicam ultimum ludum die Veneris. defessi digiti iterum… Vale!
Italia!
July 5, 2006 at 2:58 am | In Uncategorized | Leave a CommentIncredible. meus amicus Patricius praedixit (ante illum ludum), “si erit 0-0 prope terminum ludi, Italia notabit et vincet.” nota bene: ille praedixit vulgus iuturum esse Germaniam vincere. didici dua hodie: 1) Patricius praedicit multo melius quam ego atque 2) Italia, omnium factionum, defendit optime. Grossi magnum punctum fecit, ob quem rem, laudandus est. et picturae Circi Maximi in televisio per ludum erant acerrimae.
celebratio prope Colosseum Romae: http://fifaworldcup.yahoo.com/06/en/w/photos/index.html?i=0&d=1
bona fortuna, Gallia et Lusitania.
Blog at WordPress.com. | Theme: Pool by Borja Fernandez.
Entries and comments feeds.