Amasne Certamen Mundi?
June 30, 2006 at 2:50 pm | In Uncategorized | Leave a Commentmagnae disceptationes inter me et meos:
quam formam Angliterra utetur? malo videre Crouch et Rooney primo. Angliterra ducente, removendus sit, et alius medivir adiectus. Fortasse ‘robotum’ videbimus?
potestne Ucrania vincere Italiam? psychologia Ucraniam fovebit si nota fuerit 0-0 diu. Ucrania poenis vincat, sed non sine poenis.
non possum exspectare primum ludum, Germania et Argentina. Riquelme defessus esse visus est contra Mexicum. si Riquelme bene transmittat, Argentina vincere possit. Tamen Klose et Podolski sunt tam periculosi ut sit non facile Argentinae defendere. est Ballack vere sanus salubrisque?
Nunc ludus inceptus est… Vale!
Modo Octo Remanent…
June 29, 2006 at 2:56 am | In Uncategorized | Leave a Commentdiu non blogavi… mea culpa. multis tormentis affecturis, horas studebam. iam… magnum scriptum.
Certamen Mundi:
meae praedictiones erant pessimae. modo 4-4. meliores venituri…
Germania et Argentina: faveo Argentinae, sed certamen est in Germania. ambae factiones bene luserunt. hic erit optimus ludus… Germania post adiectum tempus poenis vincet.
Angliterra et Lusitania: Post ludum contra Mexicum, Deco aberit. Lusitania melius lusit et contra meliores factiones, sed faveo Angliterrae. Cur? nescio nisi Lusitania semper inimicos ferit sed non rubra charta puniuntur.
Italia et Ucrania: ludus facile Italiae capiendus est, recte? ambae factiones videntur beati de novissimis ludis. Quomodo Italia non victa est sine undecim viris? Fortuna fovebit alii aut alii. ego? sum non Fortuna, sed foveo Italiae.
Brasilia et Gallia: Zidane vivit! Sed aditus Brasiliae est tam fortis ut Gallia non contrapugnare possit ut contra Hispaniam. foveo Galliae, sed Brasiliam victuram esse credo.
denique:
scisne quomodo Catullus scripserit ‘odi et amo…’? dixit recte de schola aestate… septem horae sunt nimius. nunc mihi dormiendum est.
memento… maius habet intervocalem duplicem ‘iod’…, ergo prima syllaba est longa.
Vale, fidi lectores!
Celeriter…
June 26, 2006 at 12:27 pm | In Uncategorized | 1 Commentduo e quattuor est non mala… er… duo e tribus aut… quid dicebam?
Germania Sueciam vicit. sum victor quoque. (1-0)
Argentina Mexicum vicit. sum victus. sed illum ultimum punctum vidisti? mirissimum. (1-1) Meum Mexicum peractum est.
Angliterra Aequatoriam vicit. Beckham mirissimus. Cur Crouch non lusit? age, lanista Angliterrae! Quis es tu, Brutus Arena? (2-1).
Lusitania Bataviam vicit. optimus ludus et pessimus ut praedixi. eheu! quamdiu Figo Cristiano Ronaldo ludere poterit? Lusitania vitam Bataviae multo cruore fudit. non Figonem et Lusitaniam iam amo. Misera Batavia! (2-2)
plus veniturum…
Providentia Secundae Partis
June 24, 2006 at 3:43 pm | In Uncategorized | Leave a Commentpraedictiones Linguae Latinae:
Germania et Suecia: Suecia est consideratus. Germania continebit adioriri tam saepe? Fortasse Germania antiqua… zzz… sed Germania est IN GERMANIA, ergo: Germania 1-0.
Argentina et Mexicum:
ludet Borgetti? nisi, Argentina certe superabit. Meum Mexicum peractum sit.
Angliterra et Aequatoria: tamen sine Owen, Angliterra est tam fortis. Angliterra, 2-1.
Batavia et Lusitania: fortasse optimus ludus, aut fortasse pessimus. duae factiones sunt aequissimae. quamdiu Figo ludere poterit? Batavia, 2-1.
Italia et Australia: Italia videtur fortis. Italia 2-0.
Helvetia et Ucrania: volo deligere Ucraniam, sed non possum. Helvetia constantior – Helvetia, 1-0.
Brasilia et Ghana: Misera Ghana! Brasilia est tam aritificiosa. Et Ghana est sine Michael Essien. Brasilia 3-0.
Gallia et Hispania: Gallia tenuiter lusit, sed contra Togum excitavit. aliquis tamen contra Togum excitarent. deligere Hispaniam difficile non est quod Hispania bene lusit. Hispania 2-1 (pen).
iterum mens et mei digiti sunt defessi. spondeo blogare parum de aliis cras.
Vale!
Ultimo Die Primae Certaminis Mundi Pediludii
June 23, 2006 at 3:55 pm | In Uncategorized | Leave a Commenthoc scriptum ante, sed paucas horas wordpress.com non laborabat.
"Primo, maximas gratias, lectoribus et DM @ 'rogueclassicism'. nunc de Pediludio…
Hodie : "qui egressi erunt ad secundam partem?" Helvetica et Corea quattuor puncta habent dum Gallia dua puncta habet. Ergo…si Gallia Togum vincat, Gallia quinque puncta habeat. populi Mundi dicunt Galliam falsuram esse:
http://fifaworldcup.yahoo.com/06/en/060623/1/84cy.html
si Ucrania procedere velit, Tunisia superanda sit. hoc tempore, Ucrania ducit. cras – exspecta magnam sermonem de secunda parte, singulis ludis. non sine spe, vobis iucundissimum erit. Vale!
Certamen Mundi Pediludii in CFA
June 22, 2006 at 3:34 pm | In Uncategorized | 3 Commentssacra vacca! multi, multi populi ludum (Civitates Foederatae Americae v. Ghana) spectant hic. nescio Americanos fructos esse pediludium. Quid accidat si CFA vincat? si CFA vincatur? Fortasse CFA fiat insana de pediludio?
Hodie blogo et blogabo per ludum… quis est qui vult legere novissima Certaminis Mundi Pediludii Latine? si est, hoc est tibi (vobis)…
subito, Ghana iam ducit, 1-0. et Italia Tzekiam ducit, 1-0.
obiter, ego vere vestes Ghanae texta a Puma odi.
Papae! punctum a CFA! est 1-1!
Et nunc Ghana ducit 2-1. Arbiter poenam contra CFA excogitavit. stultissime!
———
pauci miri fortes a CF… omnia prope puncta. remanet 2-1.
Certamen Mundi Pediludii… Iterum
June 21, 2006 at 3:04 pm | In Uncategorized | Leave a CommentHeri, Michael Owen vulneratus est. ligamen anterius cruciatum laceratum est. Miser Owen! sequere hic (Anglice): http://fifaworldcup.yahoo.com/06/en/060621/1/7zf7.html
Interim, Germania et Aequatoria egressae sunt in secundam partem Certaminis.
Germania certabit cum Suecia et Aequatoria, cum Angliterra.
Hodie, Mexicum sequitur Lusitaniam, 1-2. Mexicum egressum sit, si vincat aut Angola vincatur.
Batavia cum Argentina certabit. iam ambae egressae sunt.
Mei digiti sunt defessi. Vale!
Aliquantulum
June 20, 2006 at 12:04 pm | In Uncategorized | Leave a Commentnon multum dicendum hodie.
Universitas Georgiae a Universitate Civitatis Oregonis victa est.
Procellae Carolinae Calicem Stanlei vicerunt.
scripta Vitruvii, clari Romani aedificatoris, legi. noli legere ea, quaeso, si vis dormire.
plus scribam, spondeo. Vale!
PS ite, Feri Equi! caedite Calorem!
June 19, 2006 at 10:06 pm | In Uncategorized | Leave a Comment
novum nomen: Certamen Mundalis Pediludii (cur certamen
apellavi ante?)
a me selecta: Mexicum. sine Borgetti, non vincent.
hae egressae sunt:
A: Aequatoria et Germania
B: Angliterra
C: Argentina et Batavia
D: Lusitania et fortasse Mexicum (Angola est tertia nunc)
E: Italia praestat, sed Tzekia et Ghana, etiam CFA "USA"
procedat.
F: Brasilia et Australia certaverunt heri. Brasilia est multo acrior, sed Australia bene certavit. Brasilia et Australia egressae erunt.
G: Helvetica et Korea? Fortasse infelix Gallia. Togum deletum est.
H: Hispania et Ucrania erant optissimae hodie.
videbimus qui erunt victores mox…
Vale!
Mea Culpa!
June 18, 2006 at 12:33 pm | In Uncategorized | Leave a Commentomnia ita insana erant ut possem non blogare proximos septem dies.
Canistriludium omne tempus consumpsit. et tum mea PT fracta est – cylindrum ignitionis mortuus est die Mercurii ad CVS Querceae Silvae. "mala PT! mala PT!" dixi ego.
decem annos meliorem PT egi – per Kentuckiam, Tennesseem, et iam in Georgia habito.
meum iter (cave togatum!)
http://www.mapquest.com/directions/main.adp?go=1&do=nw&rmm=1&un=m&cl=EN&ct=NA&rsres=1&1ffi=&1l=&1g=&1pl=&1v=&1n=&2ffi=&2l=&2g=&2pl=&2v=&2n=&1pn=&1a=&1c=dayton&1s=OH&1z=&2pn=&2a=&2c=athens&2s=GA&2z=&r=f
non paratus sum ad studendum! eheu et vale!
Blog at WordPress.com. | Theme: Pool by Borja Fernandez.
Entries and comments feeds.